monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.61 > sectio 1 > sectio 6 > sectio 21 > sectio 111 > sectio 81 > sectio 77 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 13
Deum in his culpabilem habere vis: quapropter tibi respondetur: Num teipsum creasti? Non. Convenientius ergo est, ut magis tibi servias, quam illi, qui te creavit? Et quam mercedem tibi parare poteris, cum teipsum non fecisti? Nullam, sed poenam ignis. Sic in duabus partibus istis angeli et homines atque reliquae creaturae Dei divisae sunt, sicut etiam tibi factum est, cum Deus hominem in circumcisione signavit. Quoniam primus deceptor primum hominem fallaciter illusit, ita quod inobediens Deo factus, verbis illius consensit et per inobedientiam fecit, ut ei consiliatus erat.